- CORONA Natalitia
- CORONA Natalitiaprae foribus die tertiô apud Romanos: quintô apud Graecos suspensa, publice restabatur gaudium ob recens natum infantem. Iuvenal. Sat. 9. v. 85.---- Foribus suspende coronas,Iam Pater es. ----Quam ob causam, notante Meursiô, Attic. lect. l. 4. c. 10. Puerperae domus coronata, ςτεφανηφόρος, dicta est. Ad easdem coronas alludit Nonnus, Dionys. l. 25.Βακχοῦ ςτέμματα ταῦτα λεχώϊα, ταῦτα Λυαίου.Bacchi coronas hasce puerperio condecentes, hasce Lyaei.Fuere autem hae Coronae eaedem fere, quibus Nuptialium festô frontem crinesque hastâ compositos cinxerat nova Nupta, in honorem Latis familiaris, foribus praesidentis. Ita enim alias quoque in nuptiis postes coronati, vel ad arcendum fascinum, ex Hetrusca superstitione, quomodo et anterior lecti pars ornabatur; vel potius ad Vestam, cui postes sacri, placandam, quae in puerperio visa sibi erat laesa et alioquin, ut Iunonis soror, ad puerperium aliquidcontulerat; vel denique in amoris victoriam, qua de re pluribus hîc infra: Addendum hoc. Athenis masculis oleagineam coronam suspensam, laneam foemellis, uti apud Hesychium legimus. romanis laurus, ob generis perpetuitatem et hedera apiumque certarumque herbarum fragrantium corollae solebant adhiberi. Vide Thom. Bartholin. de Puerperio Veterum, cum Notis eruditis Caspari filii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.